[1] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
[2] Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
[3] Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
[4] Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;
[5] omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur.
[6] Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
[7] Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
[8] Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
[9] etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
[10] Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
[11] Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;
[12] nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.
[13] In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?
[14] Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi;
[15] mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.
[16] Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
[17] Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
[18] Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.
[19] Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
[20] Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
[21] unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
[22] Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
[23] Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
[24] et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;
[25] similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”.
[26] Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
[27] Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
[28] Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
[29] qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
[30] Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
[31] Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
[32] dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur
[33] Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
[34] Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.