[1] Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo.
[2] Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,
[3] adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
[4] Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis?
[5] Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
[6] Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
[7] itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
[8] Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
[9] Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
[10] Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet;
[11] fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.
[12] Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
[13] uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
[14] Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet;
[15] si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
[16] Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
[17] Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
[18] Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
[19] Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
[20] et iterum: “ Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt ”.
[21] Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,
[22] sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt,
[23] vos autem Christi, Christus autem Dei.