Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:10

[1] Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis,

[2] ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.

[3] Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,

[4] qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium;

[5] et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.

[6] Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.

[7] Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.

[8] Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.

[9] Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.

[10] Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.

[11] Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.

[12] Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.

[13] Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.

[14] Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.

[15] Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.

[16] Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.

[17] Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;

[18] huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

[19] Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.

[20] Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.

[21] Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.

[22] Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.

[23] Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater. (24)

[25] Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,

[26] manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,

[27] soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.

Romanos — Chapters