Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:41

[1] Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?

[2] Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

[3] Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.

[4] Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?

[5] Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas?

[6] Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi?

[7] Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?

[8] Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit?

[9] Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?

[10] An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.

[11] Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?

[12] Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.

[13] Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?

[14] Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.

[15] Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet.

[16] Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!

[17] Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

[18] Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio.

[19] Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem.

[20] Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem;

[21] his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;

[22] factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.

[23] Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar.

[24] Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.

[25] Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.

[26] Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans;

[27] sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

I Corinthios — Chapters