Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:16

[1] Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis.

[2] Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.

[3] Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.

[4] Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.

[5] Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.

[6] Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?

[7] Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur?

[8] Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?

[9] Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.

[10] Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.

[11] Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.

[12] Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.

[13] Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.

[14] Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

[15] Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.

[16] Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit?

[17] Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.

[18] Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor;

[19] sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.

[20] Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.

[21] In lege scriptum est: “ In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ”, dicit Dominus.

[22] Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus.

[23] Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?

[24] Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,

[25] occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”.

[26] Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.

[27] Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;

[28] si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.

[29] Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;

[30] quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

[31] Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur;

[32] et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt;

[33] non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,

[34] mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.

[35] Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

[36] An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit?

[37] Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.

[38] Si quis autem ignorat, ignorabitur.

[39] Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere;

[40] omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.

I Corinthios — Chapters