Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:17

[1] Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.

[2] Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

[3] Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

[4] Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,

[5] non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

[6] non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;

[7] omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

[8] Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.

[9] Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;

[10] cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.

[11] Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.

[12] Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.

[13] Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.

I Corinthios — Chapters