[1] Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
[2] per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
[3] Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
[4] et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas
[5] et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;
[6] deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt;
[7] deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus;
[8] novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
[9] Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
[10] gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.
[11] Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis.
[12] Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
[13] Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
[14] Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;
[15] invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.
[16] Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;
[17] quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris.
[18] Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.
[19] Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
[20] Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
[21] Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
[22] sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
[23] Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius;
[24] deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
[25] Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
[26] Novissima autem inimica destruetur mors;
[27] omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
[28] Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
[29] Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?
[30] Ut quid et nos periclitamur omni hora?
[31] Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro!
[32] Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
[33] Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.
[34] Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor.
[35] Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”.
[36] Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;
[37] et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
[38] Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.
[39] Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
[40] Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
[41] Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate.
[42] Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;
[43] seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute;
[44] seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale.
[45] Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
[46] Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale.
[47] Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.
[48] Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;
[49] et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.
[50] Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.
[51] Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
[52] in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
[53] Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.
[54] Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria.
[55] Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.
[56] Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.
[57] Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
[58] Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.