Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:15

[1] Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.

[2] Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit?

[3] Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,

[4] in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu,

[5] tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.

[6] Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?

[7] Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!

[8] Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

[9] Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.

[10] Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse!

[11] Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.

[12] Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis?

[13] Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!

I Corinthios — Chapters