[1] Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
[2] et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
[3] et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
[4] et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
[5] Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
[6] Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
[7] Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
[8] Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
[9] Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
[10] Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
[11] Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
[12] Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
[13] Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
[14] Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
[15] Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
[16] Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
[17] Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
[18] Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
[19] Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
[20] Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
[21] Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
[22] An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
[23] “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant.
[24] Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
[25] Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
[26] Domini enim est terra, et plenitudo eius.
[27] Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
[28] Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
[29] conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
[30] Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
[31] Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
[32] Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
[33] sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.