[1] De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere;
[2] propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
[3] Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
[4] Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
[5] Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
[6] Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
[7] Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
[8] Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego;
[9] quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.
[10] His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
[11] — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere.
[12] Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam;
[13] et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum.
[14] Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.
[15] Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.
[16] Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?
[17] Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.
[18] Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur!
[19] Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
[20] Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
[21] Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere!
[22] Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
[23] Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
[24] Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum.
[25] De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
[26] Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
[27] Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem.
[28] Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.
[29] Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint,
[30] et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes,
[31] et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
[32] Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
[33] qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori,
[34] et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
[35] Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione.
[36] Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant.
[37] Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
[38] igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet.
[39] Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
[40] Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.