Skip to content
Opens in a new window

[1] Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum,

[2] quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti.

[3] Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.

[4] Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,

[5] et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent.

[6] Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.

[7] Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento,

[8] per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra.

[9] Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.

[10] Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.

[11] Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:

[12] in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.

[13] Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.

[14] Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.

[15] Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos;

[16] isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.

[17] Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.

[18] Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest.

[19] Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.

[20] Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.

[21] Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae.

[22] In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

Sapientiae — Chapters