Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: " Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.

[2] Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri;

[3] qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer.

[4] Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.

[5] Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur.

[6] Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite.

[7] Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni;

[8] coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,

[9] nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.

[10] Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis.

[11] Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur.

[12] Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.

[13] Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat.

[14] Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum,

[15] quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius.

[16] Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum.

[17] Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt:

[18] si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum.

[19] Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius;

[20] morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ".

[21] Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum,

[22] et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.

[23] Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum;

[24] invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.

Sapientiae — Chapters