[1] Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro;
[2] decem mensium tempore coagulatus in sanguine ex semine viri et delectamento somni conveniente.
[3] Et ego natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans.
[4] In involumentis nutritus sum et curis;
[5] nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium.
[6] Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
[7] Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
[8] Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius;
[9] nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
[10] Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius.
[11] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius,
[12] et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista, et ignorabam quoniam horum omnium mater est;
[13] quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo.
[14] Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinae dona commendati.
[15] Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator;
[16] in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia.
[17] Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,
[18] initium et consummationem et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,
[19] anni cursus et stellarum dispositiones,
[20] naturas animalium et iras bestiarum, vim spirituum et cogitationes hominum, differentias virgultorum et virtutes radicum.
[21] Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia.
[22] Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus,
[23] quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos.
[24] Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
[25] Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
[26] candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius.
[27] Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit.
[28] Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
[29] Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior:
[30] illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.