[1] Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
[2] Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
[3] Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
[4] ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
[5] Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
[6] Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
[7] Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
[8] per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
[9] Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
[10] etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
[11] Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
[12] Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est;
[13] neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
[14] Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
[15] Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
[16] Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
[17] quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
[18] Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
[19] ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
[20] Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
[21] Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
[22] Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
[23] Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
[24] neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
[25] Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
[26] tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
[27] Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis.
[28] Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito.
[29] Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
[30] Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
[31] Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.