[1] Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum,
[2] quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.
[3] Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes.
[4] Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis.
[5] Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.
[6] Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;
[7] quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.
[8] Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens.
[9] In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius;
[10] quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur.
[11] Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.
[12] Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum,
[13] quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum;
[14] creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra:
[15] iustitia enim est immortalis.
[16] Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.