Skip to content
Opens in a new window

[1] Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae.

[2] Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum.

[3] Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur,

[4] quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis.

[5] Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet;

[6] exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur.

[7] Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus;

[8] potentibus autem durum instat scrutinium.

[9] Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis.

[10] Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem.

[11] Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam.

[12] Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam.

[13] Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis.

[14] Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet.

[15] Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.

[16] Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.

[17] Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est,

[18] et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est,

[19] incorruptio autem facit esse proximum Deo;

[20] concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum.

[21] Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.

[22] Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem.

[23] Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae.

[24] Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.

[25] Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.

Sapientiae — Chapters