Skip to content
Opens in a new window

[1] Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant;

[2] quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant.

[3] Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti.

[4] Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.

[5] Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida.

[6] Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.

[7] Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio;

[8] sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.

[9] Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes.

[10] Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.

[11] Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;

[12] similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat.

[13] De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse.

[14] Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,

[15] omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans;

[16] et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra.

[17] Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati,

[18] et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat.

[19] Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.

[20] Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua.

[21] Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

[22] Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans.

[23] Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam.

[24] In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius.

[25] His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.

Sapientiae — Chapters