[1] Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
[2] Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
[3] et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace.
[4] Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est;
[5] et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se.
[6] Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos,
[7] et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
[8] iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
[9] Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius.
[10] Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
[11] Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
[12] Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum.
[13] Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum.
[14] Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima.
[15] Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae.
[16] Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur.
[17] Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum;
[18] et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem:
[19] generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.