[1] Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus.
[2] Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine.
[3] Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,
[4] quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia;
[5] et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum C humanarum carnium epulationem et sanguinis - participes mysteriorum e medio comissationis
[6] et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
[7] ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra.
[8] Sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
[9] Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare;
[10] sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum:
[11] semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum;
[12] quis enim dicet tibi: " Quid fecisti? ". Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum?
[13] Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.
[14] Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti.
[15] Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute.
[16] Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit.
[17] Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
[18] Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
[19] Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam.
[20] Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia,
[21] cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
[22] Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam.
[23] Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta.
[24] Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti:
[25] propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti.
[26] Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur;
[27] in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos.