Skip to content
Opens in a new window

[1] " Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo

[2] et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,

[3] et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret,

[4] da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis,

[5] quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum.

[6] Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.

[7] Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum;

[8] dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio.

[9] Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis.

[10] Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.

[11] Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria.

[12] Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.

[13] Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?

[14] Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae:

[15] corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

[16] Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit?

[17] Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?

[18] Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ".

Sapientiae — Chapters