Skip to content
Opens in a new window

[1] Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.

[2] Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.

[3] Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit.

[4] Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur.

[5] Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus.

[6] Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.

[7] Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.

[8] Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur;

[9] cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.

[10] Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est;

[11] raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.

[12] Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.

[13] Consummatus in brevi explevit tempora multa;

[14] placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia,

[15] quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius.

[16] Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti.

[17] Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.

[18] Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit.

[19] Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit.

[20] Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

Sapientiae — Chapters