[1] Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti.
[2] Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas;
[3] steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt.
[4] Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro.
[5] Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
[6] Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi
[7] in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate,
[8] ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares.
[9] Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
[10] Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
[11] Absentes enim et praesentes similiter torquebantur;
[12] duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum.
[13] Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum.
[14] Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes.
[15] Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
[16] ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur.
[17] Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
[18] aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
[19] quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
[20] Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
[21] Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet?
[22] Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
[23] Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam.
[24] Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
[25] Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
[26] Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.