Skip to content
Opens in a new window

[1] Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.

[2] Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius.

[3] Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam.

[4] Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius.

[5] Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia?

[6] Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?

[7] Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

[8] Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum.

[9] Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii.

[10] Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis;

[11] acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero.

[12] Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

[13] Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.

[14] Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae;

[15] timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis.

[16] Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.

[17] Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,

[18] et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.

[19] Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam;

[20] quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum.

[21] Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo:

Sapientiae — Chapters