Skip to content
Opens in a new window

[1] Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.

[2] Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram:

[3] ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam.

[4] Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.

[5] Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit,

[6] sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.

[7] Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.

[8] In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo.

[9] Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari;

[10] filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

[11] In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia.

[12] Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

[13] Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis.

[14] Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est.

[15] Sed tuam manum effugere impossibile est:

[16] negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti.

[17] Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum.

[18] Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.

[19] Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet.

[20] Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum.

[21] Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

[22] Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;

[23] hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est.

[24] Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.

[25] Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,

[26] ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat.

[27] Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,

[28] ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare.

[29] Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua.

Sapientiae — Chapters