Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:11

[1] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.

[2] Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.

[3] Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?

[4] An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?

[5] Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,

[6] qui reddet unicuique secundum opera eius:

[7] his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;

[8] his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.

[9] Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;

[10] gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.

[11] Non est enim personarum acceptio apud Deum!

[12] Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.

[13] Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.

[14] Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;

[15] qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,

[16] in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.

[17] Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,

[18] et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,

[19] et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,

[20] eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.

[21] Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?

[22] Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?

[23] Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?

[24] “ Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.

[25] Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.

[26] Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?

[27] Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.

[28] Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,

[29] sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.

Romanos — Chapters