[1] Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.
[2] Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
[3] Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
[4] Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
[5] Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
[6] Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
[7] Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
[8] sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
[9] In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
[10] Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
[11] scriptum est enim: “ Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ”.
[12] Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
[13] Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
[14] Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
[15] Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
[16] Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
[17] Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
[18] qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
[19] Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.
[20] Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
[21] Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
[22] Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
[23] Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.