[1] Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
[2] Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
[3] An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
[4] Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
[5] Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
[6] hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
[7] Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
[8] Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
[9] scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
[10] Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
[11] Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
[12] Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,
[13] neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
[14] Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.
[15] Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!
[16] Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
[17] Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis,
[18] liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
[19] Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.
[20] Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.
[21] Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!
[22] Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
[23] Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.