[1] Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
[2] Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
[3] Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
[4] Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
[5] Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
[6] Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
[7] Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
[8] Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.
[9] Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
[10] sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam,
[11] non est intellegens, non est requirens Deum.
[12] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
[13] Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
[14] quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
[15] veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
[16] contritio et infelicitas in viis eorum,
[17] et viam pacis non cognoverunt.
[18] Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
[19] Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
[20] quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
[21] Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
[22] iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
[23] omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
[24] iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
[25] quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
[26] in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
[27] Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
[28] Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
[29] An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
[30] quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
[31] Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.