Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:23

[1] Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;

[2] lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.

[3] Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,

[4] ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.

[5] Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.

[6] Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;

[7] quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.

[8] Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

[9] Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.

[10] Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.

[11] Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.

[12] Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.

[13] Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.

[14] Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.

[15] Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.

[16] Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.

[17] Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

[18] Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.

[19] Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;

[20] vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,

[21] quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.

[22] Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;

[23] non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.

[24] Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?

[25] Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.

[26] Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;

[27] qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

[28] Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.

[29] Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;

[30] quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.

[31] Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?

[32] Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?

[33] Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?

[34] Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?

[35] Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?

[36] Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”.

[37] Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.

[38] Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes

[39] neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Romanos — Chapters