[1] Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem?
[2] Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.
[3] Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
[4] Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;
[5] ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam,
[6] sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
[7] “ Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
[8] Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
[9] Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.
[10] Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:
[11] et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
[12] et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.
[13] Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;
[14] si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
[15] Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
[16] Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum,
[17] sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
[18] qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”.
[19] Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
[20] in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
[21] et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
[22] Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
[23] Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
[24] sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,
[25] qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.