[1] Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
[2] quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
[3] Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
[4] qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
[5] quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
[6] Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
[7] neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
[8] Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
[9] promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
[10] Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
[11] cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
[12] non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
[13] sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
[14] Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
[15] Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”.
[16] Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
[17] Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
[18] Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
[19] Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
[20] O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
[21] An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
[22] Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
[23] et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
[24] quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
[25] Sicut et in Osee dicit: “ Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam.
[26] Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
[27] Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
[28] Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
[29] Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
[30] Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
[31] Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
[32] Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
[33] sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.