[1] Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.
[2] Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
[3] ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
[4] finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
[5] Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
[6] Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
[7] aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
[8] Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
[9] Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
[10] Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
[11] Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
[12] Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
[13] Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
[14] Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
[15] Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
[16] Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
[17] Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
[18] Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
[19] Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
[20] Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
[21] Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.