[1] Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
[2] Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
[3] etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
[4] Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
[5] Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
[6] ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
[7] Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
[8] Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum;
[9] gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
[10] Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
[11] Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”.
[12] Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”.
[13] Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
[14] Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.
[15] Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
[16] ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
[17] Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
[18] non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis,
[19] in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi,
[20] sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
[21] sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”.
[22] Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
[23] nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
[24] cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
[25] Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
[26] probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
[27] Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
[28] Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
[29] scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
[30] Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
[31] ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
[32] ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
[33] Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.