Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:24

[1] Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;

[2] et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.

[3] Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

[4] Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,

[5] ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

[6] Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;

[7] sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;

[8] sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.

[9] Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;

[10] caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,

[11] sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,

[12] spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,

[13] necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.

[14] Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!

[15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.

[16] Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

[17] Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;

[18] si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;

[19] non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.

[20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.

[21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Romanos — Chapters