[1] Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
[2] Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
[3] “ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
[4] Sed quid dicit illi responsum divinum? “ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
[5] Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
[6] Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
[7] Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
[8] sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.
[9] Et David dicit: “ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis.
[10] Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva! ”.
[11] Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
[12] Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
[13] Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
[14] si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
[15] Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
[16] Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
[17] Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
[18] noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
[19] Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”.
[20] Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
[21] si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
[22] Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
[23] Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
[24] Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
[25] Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
[26] et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “ Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob;
[27] et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum ”.
[28] Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
[29] sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
[30] Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
[31] ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
[32] Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
[33] O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
[34] Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
[35] Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
[36] Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.