Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:40

[1] Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,

[2] per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.

[3] Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,

[4] patientia autem probationem, probatio vero spem;

[5] spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

[6] Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.

[7] Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.

[8] Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.

[9] Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!

[10] Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;

[11] non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

[12] Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.

[13] Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,

[14] sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.

[15] Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.

[16] Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.

[17] Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.

[18] Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;

[19] sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.

[20] Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,

[21] ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.

Romanos — Chapters