[1] An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
[2] Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
[3] Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
[4] Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
[5] Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
[6] nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
[7] Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
[8] Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
[9] Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
[10] ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
[11] nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
[12] Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
[13] Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
[14] Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
[15] Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
[16] Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
[17] Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
[18] Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
[19] Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
[20] Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
[21] Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
[22] Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
[23] video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
[24] Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
[25] Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.