[1] Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
[2] Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.
[3] Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.
[4] Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;
[5] et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;
[6] de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.
[7] Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana
[8] et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae
[9] et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.
[10] De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,
[11] Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.
[12] Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,
[13] fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
[14] De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;
[15] Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph
[16] et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.
[17] Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps
[18] et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.
[19] Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,
[20] et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! —
[21] Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.
[22] Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,
[23] tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.
[24] Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
[25] Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.
[26] Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;
[27] per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.
[28] De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;
[29] de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.
[30] Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;
[31] et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
[32] Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
[33] Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
[34] Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.
[35] In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
[36] Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
[37] Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.
[38] Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
[39] Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
[40] Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
[41] porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
[42] Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.
[43] Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
[44] Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.