Skip to content
Opens in a new window

[1] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.

[2] Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.

[3] Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;

[4] et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,

[5] Iebahar et Elisua et Eliphalet,

[6] Noga quoque et Napheg et Iaphia,

[7] Elisama et Beeliada et Eliphalet.

[8] Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

[9] Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.

[10] Consuluitque David Deum dicens: " Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ". Et dixit ei Dominus: " Ascende, et tradam eos in manu tua ".

[11] Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: " Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ". Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).

[12] Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.

[13] Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;

[14] consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: " Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;

[15] cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ".

[16] Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.

[17] Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.

IParalipomenon — Chapters