[1] Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,
[2] Nohaa quartum et Rapha quintum.
[3] Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod,
[4] Abisue quoque et Naaman et Ahoe,
[5] sed et Gera et Sephuphan et Huram.
[6] Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath;
[7] Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.
[8] Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas;
[9] genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham,
[10] Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis.
[11] De Husim vero genuit Abitob et Elphaal;
[12] porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.
[13] Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth.
[14] Et Ahi et Sesac et Ierimoth
[15] et Zabadia et Arad et Eder,
[16] Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria.
[17] Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber
[18] et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
[19] et Iacim et Zechri et Zabdi
[20] et Elioenai et Selethai et Eliel
[21] et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
[22] et Iesphan et Heber et Eliel
[23] et Abdon et Zechri et Hanan
[24] et Hanania et Elam et Anathothia
[25] et Iephdaia et Phanuel filii Sesac.
[26] Et Samsari et Sohoria et Otholia
[27] et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham.
[28] Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
[29] In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,
[30] filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
[31] Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth;
[32] et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
[33] Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
[34] Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
[35] filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
[36] Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa.
[37] Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
[38] Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel.
[39] Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius.
[40] Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.