Skip to content
Opens in a new window

[1] David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,

[2] tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,

[3] quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.

[4] Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.

[5] Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;

[6] Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet

[7] et Noga et Napheg et Iaphia

[8] necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.

[9] Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.

[10] Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat

[11] pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.

[12] Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham

[13] procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.

[14] Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;

[15] filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.

[16] Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.

[17] Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,

[18] Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.

[19] De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum

[20] Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.

[21] Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.

[22] Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.

[23] Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.

[24] Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.

IParalipomenon — Chapters