[1] Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: " Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ".
[2] Et ait Nathan ad David: " Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est ".
[3] Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens:
[4] " Vade et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum;
[5] neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem.
[6] Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
[7] Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel;
[8] et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.
[9] Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos sicut in principio
[10] et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus.
[11] Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius.
[12] Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
[13] Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit.
[14] Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ".
[15] Iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
[16] Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: " Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque?
[17] Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus.
[18] Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum?
[19] Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia.
[20] Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris.
[21] Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti?
[22] Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius.
[23] Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es.
[24] Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: "Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te".
[25] Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
[26] Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia
[27] et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum ".