[1] Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon,
[2] Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser.
[3] Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.
[4] Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.
[5] Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
[6] Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.
[7] Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
[8] Filii Ethan: Azarias.
[9] Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.
[10] Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae,
[11] Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz.
[12] Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
[13] Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma,
[14] quartum Nathanael, quintum Raddai,
[15] sextum Asom, septimum David.
[16] Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres.
[17] Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
[18] Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon.
[19] Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur.
[20] Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel.
[21] Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub.
[22] Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
[23] Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
[24] Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue.
[25] Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia.
[26] Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam.
[27] Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt: Moos et Iamin et Acar.
[28] Onam autem habuit filios: Sammai et Iada. Filii autem Sammai: Nadab et Abisur.
[29] Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid.
[30] Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim; mortuus est autem Saled absque liberis.
[31] Filius vero Apphaim: Iesi, qui Iesi genuit Sesan; porro Sesan genuit Oholai.
[32] Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan; sed et Iether mortuus est absque liberis.
[33] Porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
[34] Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Aegyptium nomine Ieraa;
[35] deditque ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei.
[36] Eththei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad;
[37] Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
[38] Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam;
[39] Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa.
[40] Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum;
[41] Sellum genuit Iecemiam, Iecemias genuit Elisama.
[42] Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron.
[43] Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma;
[44] Samma autem genuit Raham patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
[45] Filius Sammai: Maon, et Maon pater Bethsur.
[46] Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez.
[47] Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha et Saaph.
[48] Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana.
[49] Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Chaleb fuit Achsa.
[50] Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim,
[51] Salmon pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
[52] Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat
[53] et cognationes Cariathiarim: Iethraei et Phutaei et Sumathaei et Maseraei. Ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae.
[54] Filii Salmon: Bethlehem et Netophathitae, Atarothbethioab et dimidium Manahat de Saraa,
[55] cognationes quoque de Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathaei, Semathaei et Suchathaei. Hi sunt Cinaei, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab.