Skip to content
Opens in a new window

[1] Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.

[2] Et haec nomina filio rum Gerson: Lobni et Semei.

[3] Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel.

[4] Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum:

[5] Gerson, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zimma filius eius,

[6] Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.

[7] Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,

[8] Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,

[9] Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.

[10] Filii Elcana: Amasai et Achimoth,

[11] Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath filius eius,

[12] Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius.

[13] Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia.

[14] Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,

[15] Samaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.

[16] Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca;

[17] et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.

[18] Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel

[19] filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu

[20] filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai

[21] filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii Sophoniae

[22] filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core

[23] filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel.

[24] Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa

[25] filii Michael filii Basaiae filii Melchiae

[26] filii Athnai filii Zara filii Adaia

[27] filii Ethan filii Zimma filii Semei

[28] filii Iahath filii Gerson filii Levi.

[29] Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch

[30] filii Hasabiae filii Amasiae filii Helciae

[31] filii Amsi filii Bani filii Somer

[32] filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi.

[33] Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini;

[34] Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei.

[35] Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,

[36] Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius,

[37] Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,

[38] Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.

[39] Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.

[40] Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum;

[41] agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne.

[42] Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius,

[43] Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,

[44] Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum;

[45] de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas.

[46] Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.

[47] Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.

[48] Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim.

[49] Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum;

[50] dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis.

[51] Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.

[52] Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,

[53] Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter;

[54] necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum.

[55] Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant.

[56] Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis.

[57] De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis,

[58] Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis.

[59] De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter,

[60] Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis suis.

[61] Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius.

[62] Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis.

[63] Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,

[64] Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis.

[65] Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,

[66] sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.

IParalipomenon — Chapters