Skip to content
Opens in a new window

[1] Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.

[2] Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,

[3] Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.

[4] Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,

[5] Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus.

[6] Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;

[7] filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;

[8] omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.

[9] Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo.

[10] De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem —

[11] Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.

[12] Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.

[13] Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.

[14] Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis;

[15] Obededom vero australis, et filiis eius horreum;

[16] Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:

[17] ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,

[18] pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.

[19] Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.

[20] Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum.

[21] De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae.

[22] Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini.

[23] De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:

[24] Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.

[25] Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith.

[26] Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

[27] de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini.

[28] Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.

[29] De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.

[30] Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;

[31] Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad

[32] fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.

IParalipomenon — Chapters