[1] Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
[2] Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
[3] Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
[4] Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
[5] Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
[6] Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
[7] Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,
[8] tertia Harim, quarta Seorim,
[9] quinta Melchia, sexta Miamin,
[10] septima Accos, octava Abia,
[11] nona Iesua, decima Sechenia,
[12] undecima Eliasib, duodecima Iacim,
[13] tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,
[14] quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
[15] septima decima Hezir, octava decima Aphses,
[16] nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,
[17] vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
[18] vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
[19] Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
[20] Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.
[21] De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
[22] De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.
[23] De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
[24] Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;
[25] frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.
[26] Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.
[27] Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.
[28] Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.
[29] Filius vero Cis Ierameel;
[30] filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas.
[31] Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.