[1] Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
[2] quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
[3] Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
[4] Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
[5] Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
[6] Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
[7] Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
[8] porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
[9] Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
[10] In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
[11] Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
[12] Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
[13] fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
[14] Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
[15] Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
[16] Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
[17] Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
[18] Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
[19] dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.
[20] Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
[21] Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
[22] vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
[23] Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
[24] Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
[25] Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
[26] Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
[27] Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
[28] Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
[29] Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
[30] Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
[31] Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
[32] Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
[33] porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
[34] Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
[35] Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
[36] Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
[37] Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
[38] Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
[39] Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
[40] Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
[41] porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.