[1] Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor.
[2] Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti.
[3] Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes.
[4] Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios.
[5] Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.
[6] Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
[7] Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor.
[8] Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor.
[9] Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti.
[10] Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar;
[11] omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes.
[12] Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.
[13] Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae.
[14] Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad.
[15] Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
[16] Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem.
[17] Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse.
[18] Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala.
[19] Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.
[20] Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,
[21] et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum.
[22] Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum;
[23] ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
[24] Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
[25] Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan,
[26] qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama,
[27] de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
[28] Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.
[29] Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel.
[30] Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.
[31] Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith.
[32] Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum.
[33] Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat.
[34] Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram.
[35] Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal.
[36] Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra,
[37] Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera.
[38] Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.
[39] Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia.
[40] Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.