Skip to content
Opens in a new window

[1] Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel

[2] et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.

[3] Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.

[4] " Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;

[5] porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ".

[6] Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.

[7] Filii Gerson: Ladan et Semei.

[8] Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.

[9] Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.

[10] Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.

[11] Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.

[12] Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.

[13] Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.

[14] Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

[15] Filii Moysi: Gersam et Eliezer.

[16] Filii Gersam: Subael primus.

[17] Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.

[18] Filii Isaar: Salomoth primus.

[19] Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.

[20] Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.

[21] Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;

[22] mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

[23] Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.

[24] Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.

[25] Dixit enim David: " Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;

[26] nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.

[27] Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,

[28] et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,

[29] pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.

[30] Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,

[31] tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.

[32] Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ".

IParalipomenon — Chapters