[1] Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
[2] De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis.
[3] De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum.
[4] De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth;
[5] omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres.
[6] Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman.
[7] Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo.
[8] Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior quam minor, magister pariter et discipulus.
[9] Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim.
[10] Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim.
[11] Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim.
[12] Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.
[13] Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim.
[14] Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim.
[15] Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
[16] Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.
[17] Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim.
[18] Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim.
[19] Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
[20] Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim.
[21] Quarta decima Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
[22] Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim.
[23] Sexta decima Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
[24] Septima decima Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim.
[25] Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim.
[26] Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim.
[27] Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim.
[28] Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim.
[29] Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius, duodecim.
[30] Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim.
[31] Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius, duodecim.